- SYENE
- SYENEvulgo Asna, teste Io. Leone, urbs Aegypti extrema, in Aethiopiae consinio ad Nilum, olim Romani Imperii, sient et nunc Turcici, terminus, inter Alexandtiam Aegypti ad Arctos 570. et Meroen ad Austrum 962. mill. pasl. reste Pliniô, l. 2. c. 73. Sed apud Strabon. abest a Meroe 3000. stac. et apud Antonin. ab Alexandriâ 600. mill. pass. a Memphi 160. schoenis, a Thebis 60. Ovid. Ponticor. l. 1. eleg. 5. v. 79.Quid tibi, si calidâ, prosit, laudêre Syene,Aut ubi Taprobunen Indica tingit aqua?Dionysius:—— Βαθυκρήμνοιο Συην´ης.Πολλἡ εν ἱςτορίαις (inquit Scholiastes ad v. 223. eiusdem Dionysit) ἡ Συην´η, ἀπὸ Συην´ου τινὸς οὕτω κληθεῖσα, εν ᾗ καὶ φρέαρ εἶναί φασι τὰς θερινὰς τοῖς ενεῖ διασημαῖνον τȏυ ἡλίου τροπάς. ὅπου καὶ ἄσκιοι κατα μεσημβρίαν εἰσιν οἱ ὡρολογικοὶ γνώμονες διὰ τὸ ὑποκεῖςθαι τοὺς τόπους τούτους τῷ τροπικῷ. Amm. marcellin. l. 22. Dein Syene, in qua Solstitii tempore, in quo Sol aestrevum Austrinus cursum extendit, recta omnia ambicntes radii excedcre ipsis corporibus non sinunt. Inde si stipitem quisquam sixerit rectum, vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi. Heliodor. Aethiopic. hist. l. 9. Ε᾿δείκνυϚαι δὲ καὶ τοὺς τῶν ὡρονομίων γνώμονας ἀσκίους κατα μεσημβρίαν ὄντας, τῆς ἡλιακῆς ἀκτινος κατα τροπὰς θερινὰς ἐν τοῖς περὶ Συηνην εἰς ἀκρίβειαν κατα κορυφην` ἐςταμένης, etc. Lucan. l. 2. v. 587.----- Umbras nusquam flectente Syene.Claudian. atram vocat, Eidyllio de Nilo. v. 17.Is loca continuô Solis damnato vaporeIrrorat, populisque salus sitientibus errat,Per Meroen, Blemyasque feros, atramque Syenen.Statius Eoam, l. 2. Sylv. 2. v. 86.----- Quod Eoae respergit vena Syenes.Idem l. 4. Theb. v. 738.----- Nullâque umbratam nube Syenen.Obiter emenda Sephanum: Συην´η, inquit, Αἰγύπτου καὶ Αἱθιοπίας ἐπὶ τῷ Νείλῳ. Lege μεταξὺ Αἰγ. καὶ Αἰθ. Nic. Lloyd. Hodie Asua ut dictum, urbs est Aegypti superioris in praefectura Girgii, 450, mill. pasl. ab Alexandria in Meridiem, 200. ab ora proxima Sinus Arabi in Occasum, uti 480. in Ptolemaide Ferarum. Baudrand. Addo, quod in ea tres sub Romanis cohortes olim praetendebant. Unde vetus Auctor Vitae Iuvenalis, Poetam hunc, per honorem militiae, quamquam octogrenarium, urbe summotum, missumque ad praefecturam cohortis in extrema parte tendentis Aegypti, dicens, Syenen omnino intelligit, quae in fine Imperii et extrema Aegypti parte sita erat. Factum id autem, Domitianô imperante, quod in Paridem Pantomimum versus quosdam composuit, Salmas. ad Solin. p. 449. qui plura de nobili hac urbe ibidem passim. SYENES sive urbis sive regionis in Ponto, meminit Val. Flacc. l. 6. Argon. v. 75. At Ianus Gebhardus ait, Syenes viri nomen esse ac Ducis, gentis Hylaeae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.